Regina vero non
cessabat praedicare, ut Deum verum cognusceret et idola neglegerit. Sed nullo
modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra
Alamannos conmoveretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius
voluntate negaverat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu
vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internitionem
ruere coepit. Quod ille videns, elevatis ad caelum oculis, conpunctus corde,
commotus in lacrimis, ait: 'Iesu Christi, quem Chrotchildis praedicat esse
filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus victuriamque in te sperantibus
tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victuriam
super hos hostes indulseris et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus
tuo nomine dicatus probasse se praedicat, credam tibi et in nomine tuo
baptizer. Invocavi enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio
meo; unde credo, eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus
non occurrunt. Te nunc invoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab
adversariis meis'. Cumque haec dicerit, Alamanni terga vertentes, in fugam labi
coeperunt. Cumque regem suum cernirent interemptum, Chlodovechi se ditionibus
subdunt, dicentes: 'Ne amplius, quaesumus, pereat populus, iam tui sumus'. Ad
ille, prohibito bello, cohortato populo cum pace regressus, narravit reginae,
qualiter per invocationem nominis Christi victuriam meruit obtenire. [Actum
anno 15. regni sui.]
|