Tunc regina arcessire clam sanctum Remedium Remensis
urbis episcopum iubet, depraecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem
sacerdos arcessitum secritius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem
caeli ac terrae, crederit, idola neglegerit, quae neque sibi neque aliis
prodesse possunt. At ille ait: 'Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed
restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deus suos;
sed vado et loquor eis iuxta verbum tuum'. Conveniens autem cum suis, priusquam
ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnes populus pariter adclamavit:
'Mortalis deus abigimus, pie rex, et Deum quem Remegius praedicat inmortalem
sequi parati sumus'. Nuntiantur haec
antestiti, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparari. Velis
depictis adumbrantur plateae, eclesiae curtinis albentibus adurnantur,
baptistirium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odorem cerei,
totumque templum baptistirii divino respergetur ab odore, talemque ibi gratiam
adstantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari. Rex
ergo prior poposcit, se a pontifeci baptizare. Procedit novos Constantinus ad
lavacrum, deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas
antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic
infit ore facundo: 'Mitis depone colla, Sigamber; adora quod incendisti,
incende quod adorasti'. Erat autem sanctus Remegius episcopus egregiae
scientiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita
praelatus, ut Silvestri virtutebus equaretur. Est enim nunc liber vitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse.
Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti delebutusque sacro crismate cum signaculo
crucis Christi. De exercito vero eius baptizati sunt amplius tria milia.
Baptizata est et soror eius Albofledis, quae non post multum tempus migravit ad
Dominum. Pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remegius consolaturiam misit
epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: Anget me et satis me anget vestrae
causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis. Sed
consolare possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat
quam lugere. Conversa est enim et alia soror eius Lantechildis nomen, quae in
haeresim Arrianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et
Spiritum sanctum, crismata est.
|