Tunc Gundobadus et Godegisilus fratres regnum circa
Rhodanum aut Ararem cum Massiliensem provintiam retinebant. Erant autem tam
ille quam populi eorum Arrianae sectae subiecti. Cumque se invicem inpugnarent,
auditas Godigisilus Chlodovechi regis victurias misit ad eum legationem
occulte, dicens: 'Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut
eum bello interficere aut de regione eiecere possim, tributum tibi, quale tu
ipse vellis iniungere, annis singulis dissolvam'. Quod ille libenter accipiens,
auxilium ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit, et statuto tempore
contra Gundobadum exercitum commovit. Quo audito, Gundobadus ignorans dolum
fratris, misit ad eum, dicens: 'Veni in adiuturium meum, quia Franci se
conmovent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capiant. Ideoque simus
unianimis adversus gentem inimicam nobis, ne separati invicem quod aliae gentes
passi sunt perferamus'. Ad ille: 'Vadam', inquid, 'cum exercitu meo et tibi
auxilium praebeam'. Moventesque simul hii
tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum et Godigiselo, cum omni instrumento
belli ad castrum cui Divione nomen est pervenerunt. Confligentesque super
Oscaram fluvium, Godigiselus Chlodovecho coniungetur, ac uterque exercitus
Gundobadi populum adteret. At ille dolum fratres, quem non suspecabatur,
advertens, terga dedit fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas percurrens,
Avinionem urbem ingreditur. Godigisilus
vero, obtenta victuria, promissam Chlodovecho aliquam partem regni sui, cum
pace discessit Viennamque triumphans, tamquam si iam totum possederit regnum,
ingreditur. Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus post Gundobadum abiit, ut eum de
civitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pavore perterritus,
metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum virum inlustrem
Aredium, strinuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: 'Vallant me
undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi barbari super nos,
ut, nobis interemptis, regionem totam evertant'. Ad haec Aredius ait: 'Oportit
te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placit in oculis tuis, ego a te fugire et ad eum transire
consimulo, cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant
regionem. Tantum ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studias,
donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur'. Et ille:
'Faciam', inquid, 'quaecumque mandaveris'. Haec eo dicente, vale dicens Aredius
discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: 'Ecce! ego humilis tuos,
piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum.
Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem
et tu et posteri tui habebitis'. Quem ille prumptissime colligens secum
retinuit. Erat enim iocundus in fabulis, strinuns in consiliis, iustus in
iuditiis et in conmisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercito circa
murus urbis resedente, ait Aredius: 'Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis
tuae paucos humilitatis meae sermones vellit accepere, consilium licet non
egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque vel tibi congruum vel
civitatibus erat, per quas transire diliberas. Cur', inquid, 'retines
exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, prata
depascis, vineas dissecas, olivita succidis omnesque regiones fructus evertis; interim
et ille nocere nihil praevalis. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi
annis singulis dissolvat, inpone, ut et regio salva sit et tu tributa
dissolventi perpetuo domineris. Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies'.
Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa
legationem ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere
debeat, iubet. Ad ille et de praesenti solvit et deinceps solviturum se esse
promittit.
|