Unde factum est,
ut Quintianus Rutenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant
enim ei: 'Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram
hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalum, Gothos, qui in
hac urbe morabantur, suspitio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se
Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere
gladio. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum
fidelissimis ministris suis ab urbe Rutena egrediens, Arvernus advenit. Ibique
a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat,
benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum
retenuit, dicens: 'Sufficit huius facultas ecclesiae, ut utrumque susteneat:
tantum caritas, quam beatus praedicat apostolus, permaneat inter sacerdotes
Dei'. Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis
ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam
insidiae quas pertulit quam illa quae per eum Dominus operare dignatus est,
scripta sunt in libro Vitae eius.
|