Igitur Chlodovechus rex ait suis: 'Valde molestum
fero, quod hi Arriani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adiutorium, et
superatis redegamus terram in ditione nostra'. Cumque placuisset omnibus hic
sermo, conmoto exercitu, Pectavus dirigit. Ibi tunc Alaricus commorabatur. Sed
quoniam pars hostium per territurium Turonicum transiebat, pro reverentia beati
Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta
aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, inventum cuiusdam pauperis
faenum, ait: 'Nonne rex herbam tantum praesumi mandavit, nihil aliud? Et hoc, inquid,
'herba est. Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus'.
Cumque vim faciens pauperi faenum vertute tulisset, factum pervenit ad regem.
Quem dicto citius gladio peremptum, ait: 'Et ubi erit spes victuriae, si beato
Martino offendimus?' Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab ac regione
praesumere. Ipsi vero rex direxit nuntius ad beatam basilicam, dicens: 'Ite et
forsitan aliquod victuriae auspicium ab aedae sancta suscipitis'. Tunc datis
muneribus, quod loco sancto exhiberent, ait: 'Si tu, Domine, adiutor mihi es et
gentem hanc incredulam semperque aemulam tibi meis manibus tradere decrevisti,
in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius revelare, ut cognuscam,
quia propitius dignaberis esse famulo tuo'. Maturantibus autem pueris et ad
locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam,
hanc antefanam ex inproviso primicirius, qui erat, inposuit: Praecinxisti me,
Domine, virtutem ad bellum, subplantasti insurgentes in me subtus me et
inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdedisti. Quod
psallentium audientes, Domino gratias agentes et vota beato confessori
promittentes, laeti nuntiaverunt regi. Porro ille cum ad fluvium Vigennam cum
exercitu advenisset, in quo loco eum transire deberit, paenitus ignorabat. Intumuerat enim ab inundationem pluviarum. Cumque illa
nocte Dominum depraecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur
ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nuto Dei flumine
ingreditur, illaque vadante, populus quo transire possit agnovit. Veniente
autem rege apud Pictavus, dum eminus in tenturiis commoraret, pharus ignea, de
basilica sancti Helari egressa, visa est ei tamquam super se advenire, scilicet
ut, lumine beati confessoris adiutus Helarii, liberius hereticas acies, contra
quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Contestatus est
autem omni exercitu, ut nec ibi quidem aut in via aliquem expoliarent aut res
cuiusquam direperent. Erat in his diebus vir laudabilis sanctitatis Maxentius
abba, reclausus in monastyrio suo ob Dei timore infra terminum Pictavensim.
Cuius monastyrio nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie
Cellula sancti Maxenti vocatur. Cuius monachi cum unum hostium cuneum ad
monastyrium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellola sua
egrederetur ad consolandum eos. Illoque
demorante, hii timore perculsi, eum aperto ustio de cellola sua producunt. At ille in occursum
hostium, quasi pacem rogaturus, perget intrepidus. Unus autem ex his evaginato
gladio, ut capud eius libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque
retrursum ruit. Ad ipse ad pedes beati viri veniam deposcens sternitur. Quod
videntes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes, ne et
ipse pariter interirent. Huius vero brachium beatus confessor cum oleo
benedicto contrectans, inposito signo crucis, restituit sanum, eiusque obtentu
monastyrio permansit inlaesum. Multasque et alias virtutes operatus est, quas
si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens cuncta repperiet. [Anno 25. Chlodovechi.] Interea Chlodovechus rex cum
Alarico rege Gothorum in campo Vogladense decimo ab urbe Pictava miliario
convenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi. Cumque
secundum consuetudinem Gothi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victuriam,
Domino adiuvante, obtinuit. Habebat autem in adiuturium suum filium Sygiberthi
Claudi nomen Chlodericum. Hic Sygiberthus pugnans contra Alamannos apud
Tulbiacensim oppidum percussus in genuculum claudicabat. Porro rex, cum,
fugatis Gothis, Alaricum regem interfecisset, duo ex adverso subito
advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt. Sed auxilio tam luricae quam
velocis equi, ne periret, exemptus est. Maximus ibi tunc Arvernorum populus,
qui cum Apollinare venerat, et primi qui erant ex senatoribus corruerunt. De
hac pugna Amalaricus, filius Alarici, in Spaniam fugit regnumque patris
sagaciter occupavit. Chlodovechus vero filium suum Theudoricum per Albigensim
ac Rutinam civitatem ad Arvernus dirigit. Qui abiens, urbes illas a finibus Gothorum
usque Burgundionum terminum patris sui dicionibus subiugavit. Regnavit autem
Alaricus annos 22. Chlodovechus vero apud Burdigalinsi urbe hiemem agens,
cunctos thesauros Alarici a Tholosa auferens, Ecolisnam venit. Cui tantam
Dominus gratiam tribuit, ut in eius contemplatione muri sponte corruerent.
Tunc, exclusis Gothis, urbem suo dominio subiugavit. Post haec, patrata
victuria, Turonus est regressus multa sanctae basilicae beati Martini munera
offerens.
|