Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
38. De patriciato Chlodovechi regis.
Igitur ab
Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati
Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens vertice diademam. Tunc
ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et
eclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate
benignissima erogavit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est vocitatus. Egressus autem a
Turonus Parisius venit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad
eum venit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |