Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum tam effrenis
in luxoria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. His habebat
Farronem consiliarium simili spurcitia lutolentum, de quo fertur, cum aliquid
aut cibi aut muneris vel cuiuslibet rei regi adlatum fuisset, dicere solitum,
hoc sibi suoque Farroni sufficere. Pro qua re Franci maxima indignatione
tumibant. Unde factum est, ut, datis aureis sive armellis vel baltheis,
Chlodovechus, sed totum adsimilatum auro - erat enim aereum deauratum sub dolo
factum - haec dedit leudibus eius, ut super eum invitaretur. Porro cum
exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad
cognuscendum transmitteret, reversis nuntiis, interrogat, quam valida haec
manus foret. Qui responderunt: 'Tibi tuoque Farroni est maximum supplimentum'.
Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. At ille devictum
cernens exercitum suum, fuga labi parat, sed ab exercitum conpraehensus ac
ligatis postergum manibus in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo
perducetur. Cui ille: 'Cur', inquid, 'humiliasti
genus nostrum, ut te vincere permitteris? Melius enim tibi fuerat mori'. Et
elevatam securem capite eius defixit, conversusque ad fratrem eius, ait: 'Si tu
solatium fratri tribuissis, allegatus utique non fuisset'; similiter et hunc
secure percussum interfecit. Post quorum mortem cognuscent proditores eorum,
aurum, quod a regi acceperant, esse adulterum. Quod cum rege dixissent, ille
respondisse fertur: 'Merito', inquid, 'tale aurum accepit, qui domino suo ad
mortem propria voluntate deducit'; hoc illis quod viverent debere sufficere, ne
male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent. Quod ille
audientes, optabant gratiam adipisci, illud sibi adserentes sufficere, si
vivere mererentur. Fuerunt autem supradicti regis propinqui huius; quorum
frater Rignomeris nomen apud Cinomannis civitatem ex iusso Chlodovechi est
interfectus. Quibus mortuis, omnem regnum eorum et thesaurus Chlodovechus
accepit. Interfectisque et aliis multis regibus vel parentibus suis primis, de
quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias
dilatavit. Tamen, congregatis suis quadam vice, dixisse fertur de parentibus,
quos ipse perdiderat: 'Vae mihi, qui tamquam peregrinus inter extraneus remansi
et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid
adiuvare'. Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte
potuisset adhuc aliquem repperire, ut interficeret.
|