Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
43. De obitu Chlodovechi.
His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque
in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse
construxerat. Migravit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; [aetas
tota XLV anni]. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi
regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur
anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem viri sui Toronus venit,
ibique ad basilica beati Martini deserviens, cum summa pudititia atque
benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisius
visitans.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |