Licinio autem
urbis Toronicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit.
Apud Arvernus vero post obitum beati Aprunculi sanctus Eufrasius duodecimus
episcopus habebatur. Hic quattuor annos post Chlodovechi obitum vixit,
vicissimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum
Quintianum, qui de Rutino eiectus fuerat, eligisset, Alchima et Placidina, uxor
sororque Apollonaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: 'Sufficiat,
domne sancte, senectute tuae, quod es episcopus ordenatus. Permittat',
inquiunt, 'pietas tua servo tuo Apollonari locum huius honoris adipisci. Ille
vero, cum ad hunc apicem ascenderet, sicut tibi placitum fuerit obsequitur; tu
quoque imperabis, et ille tuae parebit in onmibus iussioni, tantum ut humili
suggestioni nostrae aurem benignitatis acommodis'. Quibus ille: 'Quid ego',
inquid, 'praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim, ut
oratione vacans cottidianum mihi victum praestet eclesia'. Ille autem haec
audientes, Apollonarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus,
in episcopatu successit; quod quattuor abutens minsebus, migravit a saeculo.
Cum autem haec Theudorico nuntiatum fuisset, iussit inibi sanctum Quintianum
constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: 'Hic ob nostri amoris
zelo ab urbe sua eiectus est'. Et statim directi nuntii, convocatis
pontificibus et populo, eum in cathedra Arverne eclesiae locaverunt; qui
quartus decimus eclesiae illi praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam
virtutes quam tempus migrationes eius, scripta sunt in libro, quem de eius vita
conposuimus.
|