Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius
obtenuit, monastiriumque Acaunensim sollerti cura cum domibus basilicisque
aedificavit; qui, perditam priorem coniugem, filiam Theudorici regis Italici,
de qua filium habebat nomen Sigiricum, aliam duxit uxorem, quae valide contra
filium eius, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde
factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris
agnusceret, commotus felle diceret ad eam: 'Non enim eras digna, ut haec indumenta
tua terga contegerent, quae dominae tuae, id est matre meae, fuisse nuscuntur'.
At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: 'Hic
iniquos regnum tuum possedere desiderat, teque interfecto, eum usque Italiam
dilatare disponit, scilicet ut regnum, quod avus eius Theudoricus Italiae
tenuit, et iste possedeat. Scit enim,
quod te vivente haec non potest adimplere, et nisi tu cadas, ille non surgat'. His et huiuscemodi
ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilium utens, iniquus extitit
parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium iubet; cui dormiente
orarium sub collo positum ac sub mento legatum, trahentibus ad se invicem
duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero iam paenetens, super
cadaver exanime ruens, flere coepit amarissimae. Ad quem senex quidam sic
dixisse fertur: 'Te', inquid, 'plange amodo, qui per consilium nequam factus es
parricida saevissimus; nam hunc, qui innocens iugulatus est, necessarium non
est plangi'. Nihilominus ille ad sanctus Acaunenses abiens, per multus dies in
fletu et ieiuniis durans, veniam praecabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione
divina de vestigio prosequente. Huius filiam rex Theudoricus accepit.
|