Post Theudoricus non inmemor periurias Hermenefrede
regis Thoringorum Chlothacharium fratrem suum in solatio suo vocat et adversum
eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eisdem munus
victuriae divinitus conferritur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos:
'Indignamini, quaeso, tam meam iniuriam quam interitum parentum vestrorum, ac
recolite, Thoringus quondam super parentes nostros violenter advenisse ac multa
illis intulisse mala. Qui, datis obsidibus pacem cum his inire voluerunt, sed
ille obsedes ipsus diversis mortibus peremerunt et inruentes super parentes
nostros, omnem substantiam abstullerunt, pueros per nervos femorum ad arbores
appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt, ita ut,
legatis brachiis super equorum cervicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per
diversa petentes, diversis in partebus feminas diviserunt. Aliis vero super
urbitas viarum extensis, sudibusque in terra confixis, plaustra desuper onerata
transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria
dederunt. Nunc autem Herminefredus quod mihi pollicitus est fefellit et omnino
haec adimplire dissimulat. Ecce! verbum
directum habemus: Eamus cum Dei adiuturio contra eos!' Quod ille audientes et
de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententiam Thoringiam
petierunt. Theudoricus autem, Chlothacharium fratrem et Theudobertum filium in
solatio suo adsumptos, cum exercito abiit. Thoringi vero venientibus Francis
dolos praeparant. In campum enim, quo certamen agi debebant, fossas effodiunt,
quarum ora operta denso cispete planum adsimilant campum. In his ergo foveis,
cum pugnare coepissent, multi Francorum equites conruerunt, et fuit eis valde
inpedimentum; sed post cognitum hunc dolum, observare coeperunt. Denique cum se
Thoringi caedi vehementer viderent, fugato Hermenefredo rege ipsorum, terga
vertunt et ad Onestrudem fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis
facta est, ut alveos fluminis a cadaverum congeriae repleretur et Franci
tamquam per pontem aliquod super eos in litus ulteriore transirent. Patratam
ergo victuriam, regionem illam capessunt et in suam redigunt potestatem.
Chlothacharius vero rediens, Radegundem, filiam Bertecharii regis, secum
captivam abduxit sibique eam in matrimonio sociavit; cuius fratrem postea
iniuste per homines iniquos occidit. Illa
quoque ad Deum conversa, mutata veste, monastyrium sibi intra Pectavensem urbem
construxit. Quae orationibus, ieiuniis atque elymosinis praedita, in tantum
emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti regis in
Thoringiam essent, Theudoricus Chlothacharium, fratrem suum, occidere voluit,
et praeparatis occulte cum arma viris, eum ad se vocat, quasi secricius cum eo
aliquid tractaturus, expansumque in parte domus illius tenturium de uno pariete
in altero, armatus post eum stare iubet. Cumque tenturium illud esset
brevior, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum
suis armatus ingressus est domum. Theudoricus
vero intellegens, hunc haec cognovisse, fabulam fingit et alia ex aliis
loquitur. Denique nesciens, qualiter dolum suum deleniret, discum ei magnum
argenteum pro gratia dedit. Chlothacharius autem vale dicens et pro munere
gratias agens, ad metatum regressus est. Theudoricus vero quaeritur ad suos,
nullam extantem causam suum perdedisse catinum, et ad filium suum Theudobertum
ait: 'Vade ad patruum tuum et roga, ut munus, quod ei dedi, tibi sua voluntate
concedat'. Qui abiens, quod petiit inpetravit. In talibus enim dolis Theudoricus
multum callidus erat.
|