Mundericus igitur,
qui se parentem regium adserebat, [multa] elatus superbia, ait: 'Quid mihi et
Theudorico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut ille. Egrediar et
collegam populum meum atque exegam sacramentum ab eis, ut sciat Theudoricus,
quia rex sum ego, sicut et ille'. Et egressus coepit seducere populum, dicens:
'Princeps ego sum. Sequimini me, et erit vobis bene'. Sequebatur autem eum
rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes
sacramentum fidelitatis et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudoricus
conperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: 'Accede ad me, et si tibi aliqua
de dominatione regni nostri portio debetur, accipe'. Dolosae enim haec Theudoricus
dicebat, scilicet ut, cum ad eum venissit, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: 'Ite; renuntiate rege
vestro, quia rex sum sicut et ille'. Tunc rex commovere iussit exercitum, quo
oppressus vi puneretur. Quod ille cognuscens et se non praevalens defensare,
Victuriaci castri murus expetens cum rebus omnibus, in eo se studuet commonere,
his secum quos seduxerat adgregatis. Igitur commotus exercitus castrum vallat ac per
septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: 'Stemus
fortes et usque ad mortem pariter demicemus et non subdamur inimicis'. Cumque
exercitus a circuitu incontra iacula transmitteret nec aliquid praevaleret,
nuntiaverunt haec regi. At ille misit quendam de suis Aregisilum nomine
dixitque ei: 'Vidis', inquid, 'quod praevaleat hic perfedus in contumacia sua;
vade et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum et dele
memoriam eius a regno nostro'. Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum
fuerat. Dederat
tamen prius signum populo, dicens: 'Cum ego haec et haec locutus fuero, statim
inruentes interficite eum'. Ingressus autem Aregisilus, ait Munderico:
'Quousque hic resedis tamquam unus ex insipientibus? Numquid poteris diu regi
resistere? Ecce ablatum tibi cibum! Cum
te famis oppraesserit, ultro egredieris et traderis in manus inimicorum et
morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum et subde te regi, ut
vivere possis tu et fili tui'. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: 'Si
egredior, conpraehensus a regi interficior et ego et fili mei vel omnes amici,
qui mecum sunt adgregati'. Cui Aregisilus ait: 'Noli timere, sed, si vis
egredi, accipe sacramentum de hac culpa et sta securus coram regi. Ne timeas, sed eris
cum eum, sicut prius fuisti'. Ad haec Mundericus respondit: 'Utinam securus
sim, quod non interficiar!' Tunc Aregisilus, positis super altarium sanctum
manibus, iuravit ei, ut securus egrederetur. Data igitur sacramenta,
egredibatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili, populus autem
spectabat a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus: 'Quid aspicitis
tam intenti, o populi? An numquid non vidistis prius Mundericum?' Et statim
inruit populus in eum. At ille
intellegens, ait: 'Evidentissime cognusco, quod feceris per hoc verbum signum
populis ad me interficiendum; verumtamen dico tibi, quia periuriis me decipisti,
te vivum ultra nullus aspiciet'. Et emissa lancea in scapulis eius, perfodit
eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatumque deinceps Mundericus gladium, cum
suis magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exalavit,
interficere quemcumque adsequi potuisset non distitit. Quo interfecto, res eius fisco
conlatae sunt.
|