Theudoricus vero et Childiberthus foedus inierunt, et
dato sibi sacramento, ut nullus contra alium moveretur, obsedes ab invicem acciperunt,
quo facilius firmarentur, quae fuerant dicta. Multi tunc fili senatorum in hac
obsidione dati sunt, sed orto iterum inter reges scandalum, ad servicium
publicum sunt addicti; et quicumque eos ad costodiendum accepit, servus sibi ex
his fecit. Multi tamen ex eis per fugam
lapsi, in patriam redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti. Inter quos
Attalus, nepus beati Gregori Lingonici episcopi, ad publicum servitium
mancipatus est custusque equorum distinatus. Erat enim intra Treverici termini
territurio cuidam barbaro serviens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum
pueros distinavit, qui inventum, obtulerunt homini munera, sed respuit ea,
dicens: 'Hic tali generatione decem auri libras redimi debet'. Quibus
redeuntibus, Leo quidam ex cocina domini sui ait: 'Utinam me permitteris, et
forsitan ego poteram eum reducere de captivitate'. Gaviso autem domino,
directus venit ad locum voluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc
locatum secum hominem quendam, ait: 'Veni mecum et venunda me in domo barbari
illius, sitque tibi lucrum praetium meum, tantum liberiorem aditum habeam
faciendi id quod decrevi'. Accepta vero sacramenta, homo ille abiit, et
vinditum duodecim aureis, discessit. Sciscitatus autem emptor rudi famulo, quid
opere sciret, respondit: 'In omnibus, quae mandi debent in mensis dominorum,
valde scitus sum operari, nec metuo, quod repperire possit similis mei in hac
scientia. Verum enim dico tibi, quia, etiam si regi epulum cupias praeparare,
fercula regalia conponere possum, ne quisquam a me melius'. Et ille: 'Ecce enim
dies solis adest' - sic enim barbaries vocitare diem dominecum consueta est -,
'in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo, ut facias
mihi prandium, quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non
aspeximus'. Et ille: 'Iubeat', inquid, 'dominus meus congregari pullorum
gallinatiorum multitudinem, et faciam quae praecipis'. Praeparatis ergo quae
dixerat puer, inluxit dominica dies, fecitque aepulum magnum diliciisque
refertum. Aepulantibus autem omnibus et laudantibus prandium, parentes illius
discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem
super omnia quae habebat dominus suus in prumptu, diligebatque eum valde, et
omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Post anni vero
curriculum, cum iam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, qui
erat domi proximus, cum Attalo puero, custode equorum; et decubans in terram
cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognuscerentur, quod loquerentur simul,
dicit puero: 'Tempus est enim, ut iam cogitare de patria debeamus. Ideoque
moneo te, ut hac nocte, cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non
depraemaris, sed, cum primum te vocitavero, adsis et ambulemus'. Vocaverat enim
barbarus ille multos parentum suorum ad aepulum, inter quos erat et gener eius,
qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a convivio surgentibus et quieti
datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porregensque ei bibere,
in metatum eius. Ait ad eum homo: 'Dic tu, o creditor soceri mei, sic valeas,
quando enim voluntatem adhibibis, ut, adsumptis equitibus eius, eas in patriam
tuam?' Hoc quasi ioco delectans dixit. Similiter et ille ioculariter respondens
viritatem, ait: 'Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit'. Et ille:
'Utinam', inquid, 'costodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis adsumas!'
Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum,
stratisque equitibus, interrogat, si haberet gladium. Respondit: 'Non est mihi
nisi tantum lancea parvula'. At ille ingressus mansionem domini sui,
adpraehendit scutum eius ac frameam. Quo interrogante, quis esset aut quid sibi
vellit, respondit: 'Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalo, ut surgat
velocius et deducat equos ad pastum; detenitur enim sopore quasi ebrius'. Qui
ait: 'Fac ut libet'. Et haec dicens, obdormivit. Ille vero egressus foris,
monivit puerum arma, invenitque ianuas atrii divinitua reseratas, quas in
initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum;
et gratias agens Deo, sumptis reliquis equitibus secum, discesserunt, unum
etiam volucrum cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Musellam fluvium,
ut transirent, cum detenerentur a quibusdam, relictis equitibus et vestimentis,
enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam, et inter
obscura noctis ingressi silvas, latuerunt. Tertia enim nox advenerat, quod
nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei repertam arborem plenam
pomis, qua vulgo pruna vocant, comedunt, et parumper sustentati, ingressi sunt
iter Campaniae. Quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium
dixeruntque: 'Prosternamus terrae, ne appareamus hominibus venientibus'. Et
ecce! ex inproviso sterps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes proiecerunt
se terrae cum evaginatis gladiis, scilicet ut, si adverterentur, confestim se
quasi ab inprobis framea defensarent. Verumtamen cum venissent in loco illo,
coram sterpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam proiecerent:
'Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles nec repperiri possunt; verum dico per
salutem meam, quia, si invenirentur, unum patibulum condemnari et alium
gladiorum ictibus in frustra discerpi iubebam'. Erat enim barbarus ille, qui
haec agebat, dominus eorum de Remense urbe veniens, hos inquirens, et
repperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc, motis
equitibus, discesserunt. Hi autem nocte ipsa adtigerunt ad urbem, ingressique
invenerunt hominem, quem sciscitati, ubinam esset domus Paulelli presbiteri,
indicavit eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad matutinus motum est
- erat enim dies dominica -, pulsantesque ianuam presbiteri, ingressi sunt,
exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbiter: 'Vera est enim visio mea.
Nam videbam duas in hac nocte columbas advolare et consedere in manu mea, ex
quibus una alba, alia autem nigra erat'. Dixitque puer presbitero: 'Indulgeat
Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victu praebeas; quarta
enim inluciscit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus'. Occultatis autem
pueris, praebuit eis infusum cum vino et panem et abiit ad matutinus.
Secutusque est et barbarus, iterum inquirens puerus; sed inlusus a presbitero,
regressus est. Presbiter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat.
Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbiteri
conmorantes, abscesserunt, et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt.
Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali, nepotis sui;
Leonem autem a iugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei
terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae
suae.
|