Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
16. De Sigivaldo.
Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala
in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a
furtis, homicidiis ac superventis diversisque sceleribus, nec ullus muttiri
ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensim, quam
quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat,
temerario auso pervaderet. Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens
effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in
basterna ut in aliam villam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei
omnia, quae pertulerat. Quod ille
audiens, vota beato martiri vovens, quae vi abstulerat duplicata restituit.
Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |