Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. De episcopis Turonicis.
Igitur Dinifio
episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex
iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque
migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strinuus atque
utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus
episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrodigilde regine,
tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex
senatoribus substituitur. Anno igitur
tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem
pontifex, priusquam ad vigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari.
Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit. Unde
indubitatum est, veneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e
civibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus
est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |