Dum autem Chrodigildis regina Parisius moraretur, videns
Childeberthus, quod mater sua filius Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico
affectu diligeret, invidia ductus ac metuens, ne favente regine admitterentur
in regno, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: 'Mater
nostra filius fratris nostri secum retinet et vult eos regno donari; debes
velociter adesse Parisius, et habito communi consilio, pertractare oportet,
quid de his fieri debeat, utrum incisa caesariae ut reliqua plebs habeantur, an
certe his interfectis regnum germani nostri inter nosmet ipsus aequalitate
habita dividatur'. De quibus ille verbis valde gavisus, Parisius venit.
Iactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos coniungi regis, quasi
parvolus illos elevaturus in regno. Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae
tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: 'Dirige parvolus ad nos, ut sublimentur
in regno'. Ad illa gavisa, nesciens dolum
illorum, dato pueris esu putuque, direxit eos, dicens: 'Non me puto amisisse
filium, si vos videam in eius regno substitui' . Qui abeuntes, adpraehensi sunt
statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, costodiebantur utrique,
seursum pueri et seursum hi parvoli. Tunc Childeberthus atque Chlothacharius
miserunt Archadium, cui supra meminimus, ad reginam cum forcipe evaginatoque
gladio. Qui veniens, ostendit reginae utraque, dicens: 'Voluntatem tuam, o
gloriosissima regina, fili tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum
censeas, utrum incisis crinibus eos vivere iubeas, an utrumque iugulare'. At
illa exterrita nuntio et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret
evaginatum ac forcipem, amaritudinem praeventa, ignorans in ipso dolore quid
diceret, ait simpliciter: 'Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur,
mortuos eos videre quam tonsus'. At ille parum admirans dolorem eius, nec
scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter, nuntians ac
dicens: 'Favente regina opus coeptum perficite; ipsa enim vult explere
consilium vestrum'. Nec mora,
adpraehensum Chlothacharius puerum seniorem brachium elesit in terra,
defixumque cultrum in ascella, crudiliter interfecit. Quo vociferante, frater
eius ad pedes Childeberthi prosternitur, adpraehensaque eius genua, agebat cum
lacrimis: 'Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus'. Tunc
Childeberthus, lacrimis respersa facie, ait: 'Rogo, dulcissime frater, ut huius
mihi vitam tua largitate concedas, et quae iusseris pro eius animam conferam,
tantum ne interficiatur'. At ille convitiis actum ait: 'Aut eiece eum a te, aut
certe pro eo morieris. Tu', inquid, 'es incestatur huius causae, et tam
velociter de fide risillis?' Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit
ad eum; ipse vero excipiens, transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius
fecerat, iugulavit; deinde pueros cum nutriciis peremerunt. Quibus interfectis,
Chlothacharius, ascensis equitibus, abscessit, parvi pendens de interfectione
nepotum; sed et Childeberthus in suburbana concessit. Regina vero, conpositis corpusculis feretro, cum magno
sallentio inmensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque
pariter tumulavit. Quorum unus decim annorum, alius vero septuennis erat.
Tertium vero Chlodovaldum conpraehendere non potuerunt, quia per auxilium
virorum fortium liberatus est. His, postpositum regnum terrenum, ad Dominum transiit,
et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est, bonisque operibus
insistens, presbiter ab hoc mundo migravit. Hi
quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrodigildis vero
regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur; assidua in
elymosinis, pernox in vigiliis, in castitate atque omni honestate puram se
semper exhibuit; praedia eclesiis, monastyriis vel quibuscumque locis sanctis
necessaria praevidit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo
tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedolo deservire, quam non
regnum filiorum, non ambitio saeculi nec facultas extulit ad ruinam, sed
humilitas evexit ad gratiam.
|