Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem
Lingonicam magnus Dei sacerdus, signis et virtutibus clarus. Sed quia huius
pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo
maxime erat assiduus, huic inseram lectione. Est autem castrum firmissimis
muris in media planitiae et satis iocunda conpositum, terras valde fertiles
atque fecundas, ita ut, arvis semel scissis vomere, semina iaceantur, et magna
fructuum opulentia subsequatur. A meridie habet Oscarum fluvium piscibus valde
praedivitem, ab aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens
ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis
locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira velocitate
divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque
aedificium triginta tres torres exornant, murus vero illius de quadris
lapidibus usque in viginti pedes desuper a minuto lapide aedificatum habetur,
habens in altum pedes triginta, in lato pedes quindecim. Qui cur non civitas
dicta sit, ignoro. Habet enim in circuitu praetiosus fontes; a parte autem
occidentes montes sunt uberrimi viniisque repleti, qui tam nobile incolis
falernum porregunt, ut respuant Scalonum. Nam veteres ferunt ab Auriliano hoc
imperatore fuisse aedificatum.
|