Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
21. Quod Theudoberthus in Provincia abiit.
Gothi vero cum post Chlodovechi mortem multa de id
quae ille adquesierat pervasissent, Theudoricus Theudobertum, Chlothacharius
vero Guntharium, seniorem filium suum, ad haec requirenda transmittunt. Sed
Gunthecharius usque Rutinus accedens, nescio qua faciente causa, regressus est;
Theudobertus vero usque ad Biterrensim civitatem abiens, Dehas castrum obtinuit
atque in praedam deripuit. Deinde ad
alium castrum nomen Caprariam legatus mittit, dicens, nisi se ille subdant,
omne loco illud incendio concremandum, eosque qui ibidem resedent captivandus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |