Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
22. Quod postea Deoteriam accepit.
Erat autem ibidem tunc matrona Deoteria nomen utilis
valde atque sapiens, cuius vir aput Biterris urbem concesserat. Quae misit
nuntius ad regem, dicens: 'Nullus tibi, domne piissime, resistere potest.
Cognuscemus dominum nostrum; veni et quod bene placitum fuerit in oculis tuis
facito'. Theudobertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est,
subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deoteria vero ad
occursum eius venit; at ille speciosam eam cernens, amore eius capitur, suoque
eam copulavit stratu. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |