In illis diebus Theudoricus parentem suum Sigivaldum
occidit gladio, mittens occulte ad Theudobertum, ut et ille Sigivaldum, filium
eius, neci daret, quem tunc secum habebat. Sed quia eum de sacro fonte
exciperat, perdere noluit. Litteras vero, quas ei pater transmiserat, ipsi ad
legendum dedit, dicens: 'Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accipi, ut te
interficiam; si vero ille defunctus fuerit et me regnare audiens, tunc securus
ad me reverteris'. Quod audiens, gratias agens et vale dicens, abscessit.
Arelatensim enim tunc urbem Gothi pervaserant, de qua Theudobertus obsedes
retenebat; ad eam Sigivaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse
munitum, Latium petiit ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur
Theodoberto, patrem suum graviter egrotare, et ad quem nisi velocius properaret,
ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur et ultra illuc non rediret.
At ille haec audiens, cuncta postposita,
illuc dirigit, Deoteria cum filia sua Arverno relictam. Cumque abissit,
Theudoricus non post multos dies obiit vicinsimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem
Childeberthus et Chlothacharius contra Theudobertum, regnum eius auferre
voluerunt, sed ille muneribus placatis a leodibus suis defensatus est et in
regnum stabilitus. Mittens postea
Arvernum, Deoteriam exinde arcessivit eamque sibi in matrimonio sociavit.
|