Quod Childeberthus cum Theudobertho contra
Chlothacharium abiit.
Childeberthus autem et Theodoberthus commoventes exercitum, contra
Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans, se horum
exercitum non sustenire, in silva confugit et concides magnas in silvas illas
fecit, totamque spem suam in Dei pietate transfundens. Sed et Chrodichildis
regina haec audiens, beati Martini sepulchrum adiit, ibique in oratione
prosternitur et tota nocte vigilat, orans, ne inter filios suos bellum civile
consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis eum obsederent,
tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco, quo erant
congregati, orta tempestas tentoria dissicit, res diripit et cuncta subvertit;
inmixtaque fulgora cum tonitruis ac lapidibus super eos discendunt. Ipse quoque
super infectam grandine humum in facie proruunt et a lapidibus decedentibus
graviter verberantur - nullum enim eis tegumen remanserat nisi parmae tantum - ,
hoc maxime metuentes, ne ab ignibus caelestibus cremarentur. Sed et equites eorum ita dispersi sunt, ut vix in
vicinsimo quoque repperirentur stadio; multi enim ex eis prorsus non sunt
inventi. Tunc illi a lapidibus, ut diximus, caesi et humo prostrati,
paenitentiam agebant ac veniam praecabantur Deo, quod ista contra sanguinem
suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta
decidit aut aliquis sonitus tonitrui est auditus, sed nec anilitum ullius venti
in illo loco sinserunt. Hi quoque mittentes nuntius ad eum, pacem et concordiam
petierunt. Qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat, hanc per
obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.
|