Quod Childeberthus et Chlothacharius in Hispaniis
abierunt.
Post haec Childeberthus rex in Hispaniam abiit. Qua ingressus cum Chlothachario, Caesaragustanam civitatem cum exercitu
vallant atque obsedent. At ille in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut
induti ciliciis, abstinentis a cibis et poculis, cum tonica beati Vincenti
martiris muros civitatis psallendo circuirent; mulieres quoque amictae nigris
palleis, dissoluta caesariae, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus
deservire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem locus ille ad Domini
misericordiam rettulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium caelebrari,
nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum praecibus divina misericordia
flectiretur. Hii autem qui obsedebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent
sic murum circuire, putabant, eos aliquid agere malefitii. Tunc adpraehensum
unum de civitate rusticum, ipse interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui
ait: 'Tonicam beati vincenti deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur,
exorant'. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt. Tamen adquisitam
maximam Hispaniae partem, cum magnis spoliis in Galliis redierunt.
|