Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege
habebantur; erat autem uterque sapiens et retoricis inbutus litteris. Sed
Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc
iactantia sumpserat ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum
est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret, quae usque ad hoc
proficit, ut, oblitis verborum obiectionibus, propriis se manibus verberarent.
Cumque haec per regem pacificata fuissent et Secundinus adhuc de sua caede
tumeret, nata est inter eos rursum intentio; et rex suscipiens Secundini
causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit. Qui valde humiliatus est et ab
honore depositus; sed per Wisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua
autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit. Nam hic moriens filium
dereliquid. Qui cum crevisset et esset
adultus, coepit patris sui velle iniuriam vindecare. Tunc Secundinus timore
perterritus, dum de villa in villam ante eum fugiret, cum se iam videret eo
inminente non posse evadere, ne in manus inimici conruerit, venino se, ut
dicitur, interfecit.
|