Desideratus autem Viredunensis episcopus, cui
Theudoricus rex multas inrogavit iniurias, cum post multa exitia, damna atque
erumnas ad libertatem propriam, Domino iubente, redisset et episcopatum, ut
diximus, apud Viredunensim urbem potiretur, videns habitatoris eius valde
pauperes atque distitutus, dolebat super eos; et cum ipse per Theudoricum de
rebus suis remansisset extraneus nec haberet de proprio, qualiter eos
consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudoberthi regis cernens,
misit ad eum legationem, dicens: 'Fama bonitatis tuae in universam terram
vulgatur, cum tanta sit tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestis. Rogo,
si pietas tua habet alequid de pecunia, nobis commodis, qua cives nostros
relevare valeamus; cumque hi negutium exercentes responsum in civitate nostra,
sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis
reddimus'. Tunc ille pietate commotus,
septim ei milia aureorum pristitit, qua ille accipiens per cives suos erogavit.
At
illi negutia exercentes divites per hoc effecti sunt et usque hodie magni
habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi,
respondit rex: 'Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si
dispensatione tua pauperes, qui oppraemebantur inopia, per tuam suggestionem
vel per meam largitatem sunt relevati'. Et nihil exigens, antedictus cives
divites fecit.
|