His denique gestis, Theodoberthus rex aegrotare
coepit. Ad quem medici multa studia
inpenderunt; sed nihil valuit, quia eum iam Dominus vocare iubebat. Ergo cum
diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum.
Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa
antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in
periculum se positum cernens, confugium ab urbe facit ac duobus episcopis
suppliciter exorat, ut eum ad urbem Treverecam deducentes, populi saevientes
seditionem sua praedicatione conpraemerent. Quibus euntibus, nocte, dum in
strato suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: 'Heu!
heu! Succurrite qui adestis et auxilium ferte pereunte'. A quo clamore
expergefacti qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille:
'Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium
me arcessibant, dicentes: ìVeni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum
coram Domino" '. Zelo enim ductus, ante annos aliquos coniugem innocentem
amicumque perimerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum
strepentes populi seditionem ferre non possint, eum in eclesia abdire
voluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes vestimenta, quae
erant ad usum aeclesiae. Populus autem ingressus perscrutatusque universus
eclesiae angulos, cum nihil repperissent, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: 'En arcam, in
qua non est inquisitus adversarius noster'. Dicentibus vero costodibus, nihil
in ea aliud nisi ornamenta eclesiae contenere, illi clavem postolant, aientes:
'Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringemus'. Denique, reserata
arca, amotis lintiaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes:
'Tradidit Deus inimicum nostrum in manibus nostris'. Tunc caedentes eum pugnis
sputisque perurguentes, vinctis postergum manibus, ad colomnam lapidibus
obruerunt. Fuit autem in cibis valde vorax, sed quae sumebat, quo caelerius ad
manducandum commoveretur, sumpto aloae, velociter digerebat; sed et strepidus
ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu
consummatus interiit.
|