Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
37. De hieme gravi.
Gravem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita
ut torrentes concatiniti gelu pervium populis tamquam reliqua humus praeberet.
Aves quoque rigore adfectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae
essent nives, manu capiebantur. A
transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni
37. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnavit Theudoaldus,
filius eius, pro eo.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |