Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab
hoc mundo migratus est, sanctus Gallus in eius cathedram, rege opitulante,
substitutus est. Huius tempore cum lues illa quam inguinariam vocant per
diversas regiones desaeviret et maxime tunc Arelatensim provinciam depopularet,
sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat. Cumque
die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cernerit,
per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in
similitudinem nivis candidam efferebat, et ait ad eum: 'Bene enim facis, o
sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas. Exaudita est enim oratia tua; et ecce! eris cum populo
tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac
strage deperiet. Nunc autem ne timeas; post octo vero annos time'. Unde manifestum fuit,
transactis his annis eum a saeculo discessisse. Expergefactus autem et Deo
gratias pro hac consolatione agens, quod eum per caelestem nuntium confortare
dignatus est, rogationes illas instituit, ut media quadragesima psallendo ad
basilicam beati Iuliam martyris itinere pedestri venirent. Sunt autem in hoc
itinere quasi stadia 360. Tunc etiam in subita contemplatione parietes vel
domorum vel ecclesiarum signari videbantur, unde a rusticis hic scriptos Thau
vocabatur. Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, ad
civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ego
non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari
defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset et ablutus in
ecclesia deportatus fuisset, Cato presbiter continuo a clericis de episcopatu
laudes accepit; et omnem rem ecclesiae, tamquam si iam esset episcopus, in sua
redegit potestate, ordinatores removet, ministros respuit, cuncta per se
ordinat.
|