Igitur cum consensu clericorum ad episcopatum electus,
cum adhuc non ordinatus cunctis ipse praeesset, Cautino archidiacono diversas
minas intendere coepit, dicens: 'Ego te removebo, ego te humiliabo, ego tibi
multas neces impendi praecipiam'. Cui
ille: 'Gratiam', inquid, 'tuam, domne piissime, habere desidero; quam si
mereor, unum tibi beneficium praestabo. Sine ullo enim labore tuo et absque
ullo dolo ego ad regem pergam et episcopatum tibi obtineam, nihil petens, nisi
promerear gratiam tuam'. At ille suspicans, eum sibi velle inludere, haec valde
despexit. Hic vero cum se cerneret humiliari atque calumniae subieci, languore
simulato et per noctem civitatem egrediens, ad Theodovaldum regem petiit,
adnuntians transitum sancti Galli. Quod ille audiens vel qui cum eo erant,
convocatis sacerdotibus apud Metensem civitatem, Cautinus archidiaconus
episcopus ordinatur. Cum autem venissent nuntii Catonis presbiteri, hic iam
episcopus erat. Tunc ex iussu regis traditis ei clericis et omnia, quae hi de
rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eodem pergere deberent
episcopis et camerariis, Arverno eum direxerunt. Qui a civibus et clericis
libenter exceptus, episcopus Arvernis est datus. Grandis postea inter ipsum et
Catonem presbiterum inimicitiae ortae sunt, quia nullus umquam potuit flectere
Catonem, ut episcopo suo subditus esset. Nam
et divisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii
Catoni presbitero; quod eis fuit maximum detrimentum. Cautinus autem episcopus
videns, eum nulla ratione posse flecti, ut sibi esset subditus, tam ei quam
amicis eius vel quicumque ei consentiebant omnes res ecclesiae abstulit
reliquidque eos inanes ac vacuos. Quicumque tamen ex ipsis ad eum convertebantur,
iterum quod perdiderant recipiebant.
|