Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
8. De Hispanorum regibus.
Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum
gravissimo dominationis suae iugo adterriret, exercitus imperatoris Hispanias
est ingressus et civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum eius accepit. Qui multa
bella contra ipsum exercitum postea egit et eos plerumque devicit,
civitatisque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |