Denique Cautinus, adsumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus
execraretur, vino ultra modum deditus. Nam plerumque in tantum infundebatur
potu, ut de convivio vix a quattuor portaretur. Unde factum est, ut epylenticus
fieret in sequenti. Quod saepius populis manifestum fuit. Erat enim et
avaritiae in tantum incumbens, ut, cuiuscumque possessionis fines eius termino
adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset. Et
maioribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem violenter
diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, nec dabat pretia
contemnens nec accipiebat instrumenta desperans. Erat enim tunc temporis
Anastasius presbiter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae
Chrodigildis reginae proprietatem aliquam possidebat. Quem plerumque conventum
episcopus rogat suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret sibique
possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere
differret eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad
ultimum invitum urbi exhiberi praecepit ibique inpudenter teneri et, nisi
instrumenta daret, iniuriis adfici et fame negari iussit. Sed ille virili
repugnans spiritu, numquam praebuit instrumenta, dicens, satius sibi esse ad
tempus inaedia tabescere quam sobolem in posterum miseram derelinqui. Tunc ex
iussu episcopi traditur custodibus, ut, nisi has chartulas proderet, fame
necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris cripta antiquissima
abditissimaque, ubi erat sepulchrum magnum ex marmore Phario, in quo grandaevi cuiusdam
hominis corpus positum videbatur. In hoc sepulchro super sepultum vivens
presbiter sepelitur operiturque lapide, quo prius sarchofagum fuit obtectum,
datis ante ostium custodibus. Sed custodes fidi, quod lapide premeretur, cum
esset hiems, accenso igne, vino sopiti calido, obdormiunt. At presbiter,
tamquam novus Ionas, velut de ventre inferi, ita de conclusione tumuli Domini
misericordiam flagitabat. Et quia spatiosum, ut diximus, erat sarchofagum, etsi
se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere
extendebat. Manabat enim ex ossibus mortui, ut ipse erat solitus referre, fetor
letalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat. Cumque
pallium aditus narium obseraret, quamdiu flatum continere poterat, nihil
pessimum sentiebat; ubi autem se quasi suffocari potabat, remoto paululum ab
ore pallio, non modo per os aut nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam,
aures odorem pestiferum hauriebat. Quid plura? Quando Divinitati, ut credo,
condoluit, manum dexteram ad spondam sarchofagi tendit, repperitque vectem,
qui, decidente opertorio, inter ipsum ac labium sepulchri remanserat. Quem
paulatim commovens, sensit, cooperante Dei adiutorio, lapidem amoveri. Verum
ubi ita remotum fuit, ut presbiter caput foris educeret, maiorem quo totus
egreditur aditum liberius patefecit. Interea operientibus nocturnis tenebris
diem nec adhuc usquequaque diffusis, ad alium criptae ostium petit. Erat enim
seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum, verumtamen non erat ita levigatum,
ut inter tabulas aspicere homo non possit. Ad hos aditus presbiter caput
reclinat advertitque hominem viam praetereuntem. Hunc, licet voce tenui, vocat.
Exaudit ille; nec mora, secure manu tenens, sudes ligneos, quibus serae
continebantur, incidit aditumque presbitero patefecit. At ille de nocte
praeteriens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de hoc cuiquam aliquid
enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata
regina tradiderat, ad Chlotharium regem defert, indicans, qualiter ab episcopo
suo vivens sepulturae fuerat mancipatus, stupescentibus autem omnibus et
dicentibus, numquam vel Neronem vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo
vivens sepulchro reconderetur. Advenit autem ad Chlotharium regem Cautinus
episcopus, sed accusante presbitero, victus confususque discessit. Presbiter
autem, acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit
posseditque ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil
pensi fuit. De omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus,
adplene immunis fuit. Iudaeis valde carus ac subditus erat, non pro salute, ut
pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas, cum
hic blandiretur et illi se adulatores manifestissime declararent, maiori quam
constabant pretio venundabant.
|