De levitate ac malitia Chramni, et de Cautino ac Firmino.
Chramnus vero his diebus apud
Arvernus resedebat. Multae enim causae tunc per eum inrationabiliter
gerebantur, et ob hoc acceleratus est de mundo; multum enim maledicebatur a
populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utilemque possit
accipere, nisi collectis vilibus personis aetate iuvenele fluctuantibus, eosdem
tantummodo diligebat, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum,
datis praeceptionibus, eisdem vi detrahi iuberet. Firminum a comitatum
urbis graviter iniuriatum abegit et Salustium, Euvodi filium, subrogavit. Sed
Firminus cum socro sua eclesiam petiit. Erant autem quadraginsimae dies, et
Cautinus episcopus Brivatensim diocisim psallendo adire disposuerat iuxta
institutione sancti Galli, sicut supra scripsimus. Egressus est igitur
episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens, ne alequid in itinere adversi
perferret. Intendebat enim et ipse rex Chramnus moenas. Qui dum iter ageret,
misit rex Imnacharium et Scaptharium primus de latere suo, dicens: 'Ite et vi
abstrahite Firminum Caesariamque, socrum eius, de eclesia'. Discendente vero
episcopo cum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a
Chramno ingrediuntur eclesiam ac Firminum Caesariamquae variis collucutionum
dolis mulcere temptant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per
eclesiam conlocuntur et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae
dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, adpropinquant.
Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam adpraehensis inter brachia ab
aeclesia eieciunt, paratis pueris, qui susciperent. Quos statim in exilio direxerunt.
Sed die altera depraessis somno costodibus, ipsi se liberos sentientes, ad
beati Iuliani basilicam confugiunt, et sic ab exilio liberantur. Res tamen
eorum fisco conlatae sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset, quod
et ipsi iniuriaretur, ac memoratum iter terens, equum haberet stratum, vidit
postergum hominis venientes cum caballis, qui ad occursum eius veniebant, et
ait: 'Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me conpraehendendum' . Et
ascenso equite, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti
Iuliani, ambis urguens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos
haec narrantis, Salustii sententiam, quam in detractaturibus historiografforum
protulit, memoramus. Ait enim: Arduum videtur res gestas scribere: primum quod
facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique quae delecta repraehenderis
malevolentia et invidia dicta putant. Sed coepta sequamur.
|