Igitur
Chlothacharius post mortem Theodovaldi cum regno Franciae suscepisse atque eum
circuiret, audivit a suis in iterata insania efferviscere Saxonis sibique esse
rebelles, et quod tributa, quae annis singulis consueverant ministrare,
contemnerent reddere. His incitatus verbis, ad eos dirigit. Cumque iam prope
terminum illorum esset, Saxones legatus ad eum mittunt, dicentes: 'Non enim
sumus contemptoris tui, et ea quae fratribus ac neputibus tuis reddere
consuevimus non negamus, et maiora adhuc, si quaesieris, reddimus. Unum tantum
exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus conlidatur'. Haec
audiens Chlothacharius rex, ait suis: 'Bene locuntur hii homines. Non incedamus
super eos, ne forte peccemus in Deum'. At ille dixerunt: 'Scimus enim eos mendacis
nec omnino quod promiserint impleturus. Eamus super eos'. Rursum Saxones
obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes. Et Chlotharius ait suis:
'Dissistete, quaeso, ab his hominibus, ne super nos Dei ira concitetur'. Quod
illi non adquieverunt. Rursum Saxones obtulerunt vestimenta, pecora vel omni
corpus facultatis suae, dicentes: 'Haec omnia tollite cum medietatem terrae
nostrae, tantum uxoris et parvolus nostros relinquete liberos, et bellum inter
nos non committatur'. Franci
autem nec hoc adquiescere voluerunt. Quibus ait Chlothacharius rex: 'Desistite,
quaeso, desistite ab hac intentione. Verbum enim derictum non habemus; nolite
ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si abire volueritis, spontania
voluntate ego non sequar'. Tunc illi ira commoti contra Chlotharium regem,
super eum inruunt, et scindentes tenturium eius ipsumque convitiis exasperantes
ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cum illis abire deferret. Haec
videns Chlotharius, invitus abiit cum eis. At ille, inito certamine, maxima ab
adversariis internitione caeduntur, tantaque ab utroque exercitu multitudo
caecidit, ut nec aestimare nec numerare paenitus possit. Tunc Chlotharius valde
confusus pacem petiit, dicens, se non sua voluntate super eos venisse. Qua
obtenta, ad propriam rediit.
|