De Chramno et satellitibus
eius et malis quae gessit, vel qualiter Divione
advenit.
Chramnus vero apud Arvernus diversa, ut diximus, exercebat mala, semper
adversus Cautinum episcopum invidiam tenens. Eo tempore graviter
egrotavit, ita ut capilli eius a nimia febre decederunt. Habebat autem tunc
secum virum magnificum et in omni bonitate perspicuum civem Arvernum Ascovindum
nomen, qui eum vi ab hac malitia quaerebat avertere, sed non poterat. Habebat
enim et Leonem Pectavinsim ad omnia mala perpetranda gravem stimulum, qui
nominis sui tamquam leo erat in omni cupiditate saevissimus. Hic fertur quadam
vice dixisse, quod Martinus et Marcialis confessoris Domini nihil fisci viribus
utile reliquissent. Sed statim
percussus a virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuos.
Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Toronus celebravitque vigilias,
dedit munera, sed non eum respexit virtus consueta. Cum ipsa enim qua venerat
infirmitate regressus est. Chramnus ab Arverno regressus, Pectavus civitatem
venit. Ubi cum magna potentia resederet, seductus per malorum consilium,
ad Childeberthum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens. Ille
vero dolosae quidem, sed suscipere eum promittit, quem monere spiritaliter
debuerat, ne patri exsisterit inimicus. Tunc per occultus nuntius inter se
coniurati, contra Chlotharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childeberthus, quod,
quotienscumque adversus fratrem suum egit, semper confusus abscessit. Chramnus
vero, hoc foedere inito, Limovicino rediit et illud, per quod prius ambulaverat
in regno patris sui, in sua dominatione redigit. Tunc Arvernus populos infra murus tenebatur
inclusus, et diversis infirmitatibus oppraessus, graviter interibat. Porro
Chlotharius rex duos filios suos, id est Chariberthum et Gunthramnum, ad eum
diriget. Qui per Arvernum venientes audientesque, quod in Lemovicino esset,
usque ad montem quem Nigrum nomen dicunt accedunt eumque repperiunt,
figentesque tenturia, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res
paternas, quas male pervaserat, reddere deberet; sin autem aliut, campum praepararet
ad bellum. Cumque ille patre subditum se esse confingeret diceretque:
'Omne quod circuivi laxare non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia
patris mei cupio retenere', ille, ut proelium hoc inter ipsus deiudicaret,
postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum
convenissent, subito exorta tempestas cum gravi curuscatione atque tonitruo
eos, ne pugnarent, inibuit. Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolosae per
extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enim tempore bellum
contra Saxones, quod supra diximus, gerebatur. At ille timentes, cum summa
velocitate Burgundiam redierunt. Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens,
usque civitatem Cavillonensim venit eamque obsedens adquisivit. Exinde usque
Divionensem castrum pertendit, ibique cum die dominico advenisset, quid gestum
fuerit, dicamus. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cui in superiori
libellum memoriam fecimus. Positis clerici tribus libris super altarium, id est
prophetiae, apostoli atque euangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramnum quid
evenirit ostenderit, aut, si ei felicitas succiderit aut certe se regnare
possit, divina potentia declararet; simulque unam habentes conibentiam, ut
unusquisque in libro quod primum aperiebat hoc ad missas et legeret. Aperto
ergo primo omnium prophetarum libro, repperiunt: Auferam maceriam eius, et erit
in dissolationem; pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem lambruscam.
Reseratumque apostoli librum, inveniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia
dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint: 'Pax et securitas', tunc repentinus superveniet illis
interitus, sicut dolores parturientes, et non effugient. Dominus autem per
euangelium ait: Qui non audit verba mea, adsimilabitur viro stulto, qui
aedificavit domum suam super arenam; discendit pluvia, advenerunt flumina,
flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina
eius magna. Chramnus vero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est,
ibique panem comedens, ad Childeberthum pertendit. Infra murus tamen
Divionensis non est permissus intrare. Fortiter tunc rex Chlotharius contra
Saxones decertabat. Saxones enim, ut adserunt, per Childeberthum commoti atque
indignantes contra Francos superiore anno, exeuntesque de regione sua in
Francia venerant et usque Divitiam civitatem praedas egerunt nimiumque grave
scelus perpetrati sunt.
|