Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. Quod Chramnus ad Childeberthum transiit.Tunc Chramnus, iam accepta
Wiliacharii filia, Parisius accedens, secum Childeberthum regem constringit in
fide atque caritate, iurans, se patri esse certissimum inimicum. Childeberthus
autem rex, dum Chlotharius contra Saxones decertaret, in campaniam Remensim
accedit, et usque Remus civitatem properans, cuncta predis atque incendio
devastavit. Audierat enim, fratrem suum a Saxonibus fuisse perimtum, et
regno suo cuncta subici aestimans, quae adire potuit universa pervasit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |