Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
19. De obitu sancti Medardi episcopi.Tempore quoque Chlothari regis sanctus Dei Medardus episcopus, consummato
boni operis cursu et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. Quem Chlotharius rex cum summo
honore apud Sessionas civitatem sepelivit et basilicam super eum fabricare
coepit, quam postea Sigiberthus, filius eius, explevit atque conposuit. Ad
cuius beatum sepulchrum vidimus vinctorum conpedes atque catenas disruptas confractasque
iacere; quae usque hodie in testimonium virtutis eius ad ipsum beati sepulchrum
reservantur. Sed ad superiora redeamus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |