Childeberthus igitur rex
aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisius lectulo decubasset, obiit et
ad basilicam beati Vincenti, quam ipse construxerat, est sepultus. Cuius regnum
et thesauros Chlotharius rex accepit; Vulthrogotham vero et filias eius duas in
exilium posuit. Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis
extitit. Cumque se cerneret evadere non posse, Brittanias petiit, ibique cum
Chonoobro Brittanorum comite ipse vel uxor eius ac filiae latuerunt.
Wiliacharius autem, socer eius, ad basilica sancti Martini confugit. Tunc
sancta basilica a peccatis populi ac ludibria, quae in ea fiebant, per
Wiliacharium coniugemque eius succensa est; quod non sine gravi suspirio
memoramus. Sed et civitas Toronica ante annum iam igne consumpta fuerat, et
totae eclesiae in eadem constructae desertae relictae sunt. Protinus beati
Martini basilica, ordinante Chlothario rege, ab stagno cooperta est et in illa
ut prius fuerat elegantia reparata. Tunc duae acies locustarum apparuerunt,
quae per Arvernum atque Limovicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum
venerunt, in quo, proelium inter se actum, maxime sunt conlisae. Chlotharius
autem rex contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Brittanias
dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in unum campum
conglobatus uterque resederet exercitus et Chramnus cum Brittanis contra patrem
aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte
Chonoober Brittanorum comes dicit ad Chramnum: 'Iniustum censeo te contra
patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut inruam super eum ipsumque
cum toto exercitu prosternam'. Quod Chramnus, ut credo virtute Dei
praeventus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad
bellum contra se properant. Ibatque Chlotharius rex tamquam novus David contra
Absolonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: 'Respice, Domine, de caelo
et iudica causam meam, quia iniuste a filio iniurias patior. Respice, Domine,
et iudica iuste, illudque inpone iudicium, quod quondam inter Absalonem et
patrem eius David posuisti'. Confligentes etenim pariter, Brittanorum comes
terga vertit ibique et caecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mare paratas habens; sed dum
uxorem vel filias liberare voluit, ab exercitu patris oppraessus, captus atque
legatus est. Quod cum Chlothario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore
et filiabus igni consumi. Inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus
super scamnum extensus orario sugillatus est; et sic postea super eos incensa
casula, cum uxore et filiabus interiit.
|