Quod Sigiberthus contra
Chunus abiit, et Chilpericus civitates eius pervasit.
Nam post mortem Chlothari regis Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigyberthus
exercitum dirigit, et gestum contra eos bellum, vicit atque fugavit. Sed postea
rex eorum amicitias cum eodem per legatus meruit. Dum autem cum eis esset
turbatus Sigyberthus, Chilpericus, frater eius, Remus pervadit et alias
civitates, quae ad eum pertenebant, abstulit. Ex hoc enim inter eos, quod peius
est, bellum civile surrexit. Rediens autem Sigyberthus victur a Chunis,
Sessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodoberthum, Chilperici regis
filium, adpraehendit et in exilio transmittit. Accedens autem contra
Chilpericum, bellum commovit; quo victo atque fugato, civitatis suas in sua
dominatione restituit. Theodoberthum vero, filium eius, apud Ponticonem villam
custodire iussit per annum integrum; quem postea, ut erat clemens, muneribus
ditatum patri reddidit sanum, data tamen sibi sacramenta, ne umquam contra eum
agere deberet. Quod postea,
peccatis facientibus, est inruptum.
|