Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
29. De secundo Sigiberthi contra Chunus bellum.
Chuni
vero iterum in Gallias venire conabantur. Adversum quos Sygiberthus cum
exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium. Cumque
confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias
ostendunt et eos valde superant. Fugiente autem exercitu Sigyberthi, ipsi inclusus
a Chunis retenebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit
superare virtute proelii, superavit arte donandi. Nam, datis muneribus, foedus
cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se proelia
commoverint; idque ei magis ad laudem quam ad aliquid pertinere opproprium
iusta ratione pensatur. Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigybertho dedit.
Vocabatur enim gaganus. Omnes enim regis gentes illius hoc appellantur nomine. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |