Quod
Arverni ad capiendam Arilatensim urbem ex iussu Sigiberthi regis abierunt.
Sigyberthus vero rex Arelatinsim urbem capere cupiens, Arvernus commovere
praecipit. Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite
abiit. Sed et de alia parte Adovarius cum exercitu advenit. Ingressique urbem
Arelatinsim, sacramenta pro parte Sigyberthi regis exegerunt. Quod cum
Gunthchramnus rex conperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit. Qui
abiens, Avennicam urbem abstulit. Accedens autem Arelate et vallans eam,
inpugnare exercitum Sigyberthi, qui infra murus contenebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos:
'Egredimini foris et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione
degentes neque nos neque urbis istius subiecta defendere. Quod si vos Deo
propitio illos devincitis, nos fidem, quam promisimus, custodimus; si vero illi
contra vos invaluerent, ecce reseratas repperietis portas! Ingrediemini, ne
pereatis'. Hoc illi dolo delusi, egressi foris, bellum parant. Sed superati ab
exercitu Celsi, fugam iniunt venientesque ad urbem, portas repperiunt
obseratas. Cumque exercitus a tergo iaculis foderetur operireturque lapidibus
ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique pannis superpositi, ulteriorem
ripam expetunt. Sed multus ex his violentia amnis direptos enegavit, fecitque
Rhodanus tunc Arvernis, quod fecisse quondam Semoes legitur de Troianis:
Correpta sub undis Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit. Apparent
rari nantes in gurgite vasto. Qui vix nandi, ut diximus, inpulso parmarumque
adiuti amminiculo, litoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a
rebus, ab equitibus distituti, non sine grande contumelia patriae restituti
sunt. Firmino tamen et Adovario discedendi via indulta est. Magni ibi tunc viri
ex Arvernis non solum torrentes impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus
sunt prostrati. Ac sic Gunthchramnus rex, recepta urbe illa, iuxta
consuetudinem bonitatis suae Avennicam ditionibus fratres sui restituit.
|