Igitur
in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit. Super Rhodanum enim
fluvium collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum
daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo,
cum hominibus, eclesiis opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusaque amnis
illius litora, aqua retrorsum petiit. Locus etenim ille ab utraque parte a
montibus concluserat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo
superiorem partem, quae ripae insedebant operuit atque delevit. Adcumulata enim
aqua erumpens deursum, inopinatus repperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos
enegavit, domus evertit, iumenta delevit et cuncta quae litoribus illis
insedebant usque ad Ienubam civitatem violenta atque subita inundatione
deripuit atque subvertit. Traditur a multis, tantam congeriem inibi aquae
fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium non
est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illius inter angustias montium
defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se deverteret. Commotumque montem, qui descenderat, adsemel
erupit et sic cuncta delevit. Quod cum factum fuisset, triginta monachi,
unde caster ruerat, advenerunt, et terram illam, quae monte deruente
remanserat, fodientes, aes sive ferrum repperiunt. Quod dum agerent, mugitum
montes, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a saeva cupiditate retenerentur,
pars illa quae nondum deruerat super eos cecidit, quos operuit atque interfecit,
nec ultra inventi sunt. Similiter et ante cladem Arvernam magna regionem illam
prodigia terruerunt. Nam plerumque tres et quattuor splendores magni circa
solem apparuerunt, quod rustici soles vocabant, dicentes: 'Ecce tres vel
quattuor soles in caelum!' Quadam tamen vice in Kalendis Octobribus ita sol
obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed
teter atque decolor apparens, quasi saccus videbatur. Nam et stilla, quam
quidam comiten vocant, radium tamquam gladium habens, super regionem illam per
annum integrum apparuit, et caelum ardere visum est, et multa alia signa
apparuerunt. In eclesia vero
Arverna, dum matutinae caelebrarentur vigiliae in quadam festivitate, aves
coredallus, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis
superpositis in tanta velocitate extinguit, ut putaris, ea in unius hominis
manu posita aquae fuisse submersa; in sacrarium autem sub velo transiens,
cicindelum extinguere voluit; sed ab ostiariis prohibita atque occisa est. Simili
et in basilica beati Andreae de lichinis lucentibus avis alia fecit. Iam vero
adveniente ipsa clade, tanta strages de populo per totam regionem illam facta
est, ut nec numerare possit, quantae ibidem ceciderunt legiones. Nam cum
iam sarcofagi aut tabulae defecissent, decim aut eo amplius in unam humi fossam
sepeliebantur. Numerati sunt
autem quadam dominica in una beati Petri basilicam tricenta defunctorum
corpora. Erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguene aut in ascella vulnus
in modum serpentis, ita interficiebatur homo ille a veneno, ut die altera aut
tercia spiritum exalaret. Sed et sensum vis illa veneni auferebat ab homine.
Tunc et Cato presbiter mortuos est. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille
tamen populum sepeliens et missas viritim dicens, numquam ab eo loco discessit.
Hic autem presbiter multae humanitatis et satis dilectur pauperum fuit;
et credo, haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit. Cautinus
autem episcopus cum diversa loca, hanc cladem timens, circuisset, ad civitatem
regressus est; et haec incurrens, parasciven passiones dominicae obiit. Nam
ipsa hora et Tetradius, consubrinus eius, mortuus est. Tunc et Lugdunum,
Bitorex, Cabillonum atque Divione ab hac infirmitate valde depopulatae sunt.
|