Decedente
vero apud Parisios post sinodum illam quae Saffaracum expulit Sacerdote
Lugdunense episcopo, sanctus Nicetius ab ipso, sicut in libro vitae eius
scripsimus, electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius,
castae conversationis. Caritatem vero, quam apostolus cum omnibus, si possibile
esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in
eius pectore ipse Dominus, qui est vera caritas, cerneretur. Nam si et commotus contra aliquem pro
neglegentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset
offensus. Erat enim castigator delinquentium poenitentumque remissor,
elemosinarius atque strenuus in labore; ecclesias erigere, domos componere,
serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat. Sed non eum hae res ab
oratione turbabant. Hic, 22 annis sacerdotio ministrato, migravit ad Dominum;
qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus praestat. Nam de
oleo cicindelis, qui ad ipsum sepulchrum cotidie accenditur, caecorum oculis
lumen reddit, daemones de obsessis corporibus fugat, contractis membris
restituit sanitatem et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur
praesidium. Igitur Priscus
episcopus, qui ei successerat, cum coniuge sua Susanna coepit persequi ac
interficere multos de his quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua
victos, non in crimine comprobatos, non furto deprehensos, tantum inflammante
malitia invidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum
coniuge de sancto Dei; et cum diu multoque tempore observatum fuisset ab
anterioribus pontificibus, ut mulier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum
puellis etiam in cellula, in qua vir beatus quieverat, introibat. Sed pro his
commota tandem divina maiestas ulta est in familia Prisci episcopi. Nam coniux
eius daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana vexabatur, et
sanctum Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret,
declamabat. Episcopus ille a tipo quartano correptus, tremorem incurrit. Nam
cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. Filius
quoque omnisque familia decolor esse videbatur ac stupida, ut nulli sit dubium,
eos a sancti viri virtute percussos. Semper enim Priscus episcopus eiusque
familia contra sanctum Dei nefariis vocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum
esse dicentes, quicumque de eo inproperia evomuisset. Iusserat enim in
primordio episcopatus sui aedificium domus ecclesiasticae exaltari; et
diaconus, quem saepe pro facinus adulterii sanctus Dei, dum esset in corpore,
non solum a communione removerat, sed etiam saepius caedi praeceperat et numquam
eum ad emendationem reducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius,
cum detegere coepisset, ait: 'Gratias tibi ago, Iesu Christe, quod post mortem
iniquissimi Nicetii super hunc tectum calcare promerui'. Adhuc verba in ore
pendebant, et statim subductus a pedibus eius rubor in quo stabat, cecidit ad
terram crepuitque et mortuus est. Cum autem episcopus vel coniux eius multa
contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens: 'Vade et
dic Prisco, ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera eius bona. Martino
quoque presbitero dicis: ìQuia consentis his operibus, castigandus eris; et si
emendare perversitatem tuam nolueris, morieris"'. At ille evigilans,
locutus est diacono cuidam, dicens: 'Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo
episcopi, et haec loquere sive episcopo sive Martino presbitero' . Promisit se
diaconus locuturum, sed retractans, noluit ea fari. Nocte autem cum se sopori
dedisset, apparuit ei sanctus, dicens: 'Cur non dixisti quae tibi abba locutus
est?' Et clausis pugnis coepit guttur eius caedere. Mane autem facto, inflatis
faucibus cum magno dolore, accessit ad viros et omnia quae audierat intimavit.
At illi parvi pendentes ea quae audierant, fantasiam somniorum esse dixerunt.
Martinus vero presbiter statim inruit in febre et aegrotans convaluit; sed cum
semper adolatorie episcopo loqueretur et consentiret in malis actibus ac
blasphemiis, quae in sanctum evomebant, iterum in febre redactus, spiritum
exalavit.
|