Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
38. De regibus Hispanorum.
Ergo, ut ad historiam
recurramus, mortuo apud Hispaniam Athanaeldo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre
regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus, frater eius, totum regnum
occupavit. Qui, uxorem mortuam, Gunsuintham, reginae Brunichildis matrem,
accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigyberthi, alius
Chilperici filiam disponsavit. Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit,
interficiens omnes illos qui regis interemere consueverant, non relinquens ex
eis mingentem ad parietem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |