Palladius
autem, Britiani quondam comites ac Caesariae filius, comitatum in urbe
Gabalitana, Sigibertho rege inpertiente, promeruit, sed orta intentio inter
ipsum Partheniumque episcopum valde populum conlidebat. Nam plerumque conviciis
ac diversis oppropriis criminibusque obruebat episcopum, pervadens res eclesiae
spoliansque homines eius. Unde factum est, ut, hac intentione crescente, cum ad
praesentiam iam dicti principes properassent et diversa sibi invicem
obiectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: 'Ubi sunt
mariti tui, cum quibus stoprose ac turpiter vivis?' Sed haec in sacerdote verba prolata divina
confestim ultio subsequens abolevit. Nam anno sequenti remotus a comitatu
Palladius, Arvernum regressus est; Romanus vero comitatum ambivit. Factum est
autem, ut quadam die in urbe Arverna uterque coniungerint, et altercantibus
inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigybertho rege
debere interfeci. Sed falsa haec et maxime a Romano emissa depraehensa sunt.
Tunc ille timore perterritus, ita in angustia gravi redactus est, ut minaretur
se propria dextera peremere. Cumque a matre vel a cognato suo Firmino intente
adtenderetur, ne perficeret quod mente amara conciperat, per intervalla horarum
elapsus a matris aspectu, ingressus cubiculum, accepto spatio solitudinis,
evaginato gladium cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit,
inpraessusque desuper gladius, ab una ingressus mammilla, in spadolam dorsi
egressus est, erectusque iterum, similiter in alia mammilla perfossus, cecidit
et mortuus est. Quod non sine diabuli opere scelus perfectum mirati sumus; nam
prima eum plaga interficere potuit, si non diabulus sustentaculum praebuisset,
quod haec nefanda peragerit. Currit mater exanimis et supra filii
corpusculum orbata conlabitur, atque omnes familia voces planctus emittit.
Verumtamen ad monasthirium Chrononensim delatus, sepulturae mandatus, sed non
iuxta christianorum cadavera positus, sed nec missarum solemnia meruit; quod
non ob alia causa nisi ob iniuriam episcopi haec ei evenisse probantur.
|