Defuncto igitur apud urbem
Constantinopolitanam Iustiniano imperatore, Iustinus ambivit imperio, vir in
omni avaritia deditus, contemptor pauperorum, senatorum spoliatur; cui tanta
fuit cupiditas, ut arcas iuberet fieri ferreas, in quibus numismati auri
talenta congererit. Quem etiam ferunt in heresi Pelagiana dilapsum. Nam non
post multum tempus ex sensu effectus, Tiberium caesarem sibi adscivit ad
defensandas provintias suas, hominem iustum, elimosinarium, aequiter
discernentem obtenentemque victorias et, quod omnibus supereminit bonis, esse
virissimum christianum. Denique Sigyberthus rex legatus ad Iustinum imperatorem
misit, pacem petens, id est Warmarium Francum et Firminum Arvernum. Qui euntis evectu navali,
Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique tamen cum imperatore, quae
petierant obtenuerunt. In alium tamen annum in Galliis sunt regressi. Post
haec autem Anthiocia Egypti et Apamiae Siriae maximae civitatis a Persis captae
sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Iuliam Anthiocensis martyris gravi incendio
concremata est. Ad Iustinum autem imperatorem Persi-Armeni cum magno syrici intexti
pondere venerunt, petentes amicitias eius atque narrantis, se imperatori
Persarum esse infensus. Venerant enim ad eos legati eius, dicentes:
'Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis
intactum'. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita inlibata servari,
dixerunt legati: 'In hoc apparebit, vos eius amicitias custodire, si ignem, ut
ille veneratur, adoraveritis' . Respondente populo, nequaquam se hoc facturum,
ait episcopus, qui coram erat: 'Quae est in igne deitas, ut venerari quaeat?
Quem Deus ad usus hominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua
restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepiscit'. Haec et his similia episcopo
prosequente, legati furore succensi, actum convitiis fustibus caedunt. Cernens
autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatus inruunt, manus
iniciunt interemuntque et, sicut diximus, huius imperatoris amicitias
petierunt.
|