Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
41. Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit.
Alboenus vero Langobardorum rex, qui
Chlothosindam, regis Chlothari filiam, habebat, relecta regione sua, Italiam
cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam, commoto
exercitu, cum uxoribus et liberis abierunt, illuc commanere deliberantes. Quam
regionem ingressi, maxime per annos septem pervagantes, spoliatis eclesiis,
sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. Mortua autem
Chlothosinda, uxore Alboeni, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum
tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebat,
in quo possit iniurias patris ulcisci; unde factum est, ut unum ex famulis
concupiscens, virum veninu medificaret. Quo defuncto, cum famulo iit, sed
adpraehensi pariter interfecti sunt. Langobardi deinceps alium super se regem
statuunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |