Eunius
quoque cognomento Mummolus a rege Gunthchramno patriciatum promeruit. De cuius
militiae origine altius quaedam repetenda potavi. Hic etenim Peonio patre ortus,
Audisiodorensis urbis incola fuit. Peonius vero huius municipii comitatum
regebat. Cumque ad renovandam actionem munera regi per filium transmisisset,
illi, datis rebus paternis, comitatum patris ambivit subplantavitque genetorem,
quem sublevare debuerat. Ex hoc vero gradatim proficiens, ad maius culmen
evectus est. Igitur prorumpentibus Langobardis in Galliis, Amatus patricius,
qui nuper Celsi successor extiterat, contra eos abiit, cummissumque bellum,
terga vertit ceciditque ibi. Tantumque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse
de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum; oneratique praeda,
discesserunt iterum in Italiam. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus,
arcessitus a rege, patriciatus culmine meruit. Inruentibus iterum Langobardis
in Gallias et usque Mustias Calmes accedentibus, quod adiacit civitati
Ebredonense, Mummolus exercitum movit et cum Burgundionibus illuc
proficiscetur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam
concidibus, per divia silvarum, inruit super eos, multus interfecit, nonnullus
coepit et rege direxit. Quos
ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodadmodo per fugam
lapsis, qui patriae nunciarent. Fueruntque in hoc proelio Salonius et
Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce caelesti moniti, sed galea ac
lurica saeculari armati, multos manibus propriis, quod peius est, interfecisse
referuntur. Haec prima Mummoli in certamine victuria fuit. Post haec Saxones,
qui cum Langobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Galliis et infra
territurium Regensim, id est apud Stablonem villam castra ponunt, discurrentes
per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam
cuncta vastantes. Quod cum Mummolus conperisset, exercitum movet, inruensque super
eos, multa ex his milia interficit et usque ad vesperum caedere non distitit,
donec nox finem faceret. Ignarus enim reppererat homines et nihil de his quae
accesserunt autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum,
praeparantes se ad bellum; sed, intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt,
datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis,
discesserunt, iurantes prius, quod ad subiectionem regum solaciumque Francorum
redire deberent in Galliis. Igitur regressi Saxones in Italiam, adsumptis secum
uxoribus atque parvolis vel omni suppellectile facultatis, redire in Galliis
distinant, scilicet ut a Sigybertho rege collecti in loco unde egressi fuerant
stabilirentur. Feceruntque ex se
duos, ut aiunt, cunios, et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per
Ebredunensim venit, illam re vera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant;
coniunctique sunt in Avennico terreturio. Erat enim tunc tempus
messium, et locus ille maxime fructus terrae sub divo habebat, nec quicquam ex
his domi incolae reconderant. Denique accedentes hi, segetes inter se dividunt;
colligentesque ac triturantes frumenta comedebant, nihil ex his eis qui
laboraverant relinquentes. Verum postquam, expensis fructibus, ad litus Rhodani
amnis accesserunt, ut, transacto turrente, regno se regis Sigyberthi
conferrent, occurrit eis Mummolus, dicens: 'Non transibitis turrentem hunc. Ecce! regionem domini mei regis depopulati
estis, collegistis segetis, pecora devastastis, tradedistis domus incendiis,
olivita ac vinita succidistis! Non ascenditis, nisi satisfaciatis prius his
quos exiguos reliquistis; alioquin non effugitis manus meas, nisi ponam gladium
super vos et uxores ac parvolus vestrus et ulciscar iniuriam domini mei
Gunthchramni regis'. Tunc illi timentes valde, dantes multa nummismati auri
milia pro redemptione sua, transire permissi sunt; et sic Arvernum pervenerunt.
Erat tunc vernum tempus. Proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro; quas
quisque videns, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum
esset; sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit. Unde nonnulli hoc dolo
siducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperis facti sunt. Hi vero ad
Sygiberthum regem transeuntes, in loco, unde prius egressi fuerant, stabiliti
sunt.
|