Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
45. Quod Mummolus Turonus venit.
Multa
enim Mummolus bella gessit, in quibus victur extetit. Nam post mortem
Chariberthi, cum Chilpericus Toronus ac Pectavis pervasissit, quae Sigybertho
regi per pactum in partem venerant, coniunctus rex ipse cum Gunthchramno fratre
suo, Mummolum elegunt, qui has urbes ad verum dominium revocare deberet. Qui Toronus veniens, fugato exinde
Chlodovecho, Chilperici filium, exacta populo ad partem regis Sigyberthi
sacramenta, Pectavum accessit. Sed Basilius ac Sigarius Pectavi civis, collecta
multitudine, resistere voluerunt; quos de diversis partibus circumdatus
oppressit, obruit, interimit, et sic Pectavum accedens, sacramenta exigit. Haec
interim de Mummolo dicta sufficiant; reliqua in posterum sunt digerenda. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |