De
Andarchi vero interitu locuturus, prius genus ordire placet et patriam. Hic
igitur, ut adserunt, Filices senatoris servus fuit; qui ad obsequium domini
depotatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de
operibus Virgilii, legis Theodosianae libris artemque calculi aplene eruditus
est. Hac igitur scientiam tumens, dispicere dominos coepit et se patrocinio
Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensim ex iusso regis Sigyberthi accederet,
commendavit. De qua regressus,
hunc secum habire praecepit insinuavitque eum diligenter Sigybertho regi atque
ad serviendum tradedit. Quem ille per loca diversa dirigens, locum praebuit
militandi. Ex hoc quasi honoratus habitus, Arvernum venit ibique cum Urso, civi
urbis eius, amicitias inlegat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam eius
disponsare desiderans, luricam, ut ferunt, in libellare, quo charte abdi soleti
sunt, recondit, dicens mulieri, coniugi utique Ursi, quia: 'Multitudinem
aureorum meorum amplius quam sedecim milia in hoc libellare reconditam tibi
conmendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris disponsari'.
Sed Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra famis? Promisit mulier haec
simpliciter credens, absente viro, huic disponsare puellam. Ad ille regressus
ad regem, praeceptionem ad iudicem loci exibuit, ut puellam hanc suo matrimonio
sociaret, dicens, quia: 'Dedi arram in disponsatione eius'. Negavit autem vir
ille, dicens, quia: 'Neque te novi, unde sis, neque alequid de rebus tuis
habeo'. Qua intentione pollulante ac vihementius increscente, Andarchius
expetiit Ursum regis praesentiam arcessire. Cumque venisset apud villam
Brinnacum, requiret hominem alium Ursum nomen, quem ad altarium clam adductum
iurare fecit ac dicere: 'Per hoc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum,
quia, si filiam meam tibi in matrimonium non tradidero, sidecem milia soledorum
tibi satisfacere non morabor'. Stabant enim testes in sacrario, abscultantes
occultae verba loquentes, sed personam qui loqueretur paenitus non videntis.
Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Urso, fecitque eum sine regis
praesentiam reverti ad patriam. Factoque ex hoc iuramento breve sacramentorum,
rege illo protulit discidente, dicens: 'Haec et haec mihi Ursus scripsit; et
ideo gloriae vestrae praeceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in
matrimonio. Alioquin liceat mihi res eius possedere, donec, sedicem milibus
solidorum acceptis, me ab hac causa removeam'. Tunc, adeptis praeceptionibus,
Arvernum redit, ostendit iudici iussionem regis. Ursus autem se in Villavo
territurio contulit. Cumque res eius huic consignarentur, et hic in Villavum
accessit. Ingressusque unam Ursi domum, caenam sibi praecepit praeparare atque
aquas quibus ablueretur calefieri iubet. Sed cum servi domus minime rudi domino
apparerent, alius fustibus, alius virgis caedit, nonnullus capita percutiens
sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur caena, abluetur hic aquis
calidis, inebriatur vino et se collocat super stratum. Erant autem cum eo
septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius
obdormissent, congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata
tabulis, claudit; acceptisque clavibus, metas annonae, quae aderant, elidit hac
circa domum et supra domum adgregat acervos annonae, quae tunc in manibulis
erat, ita ut operta ex his domus cernetur omnino. Tunc inmisso per partes
diversas igne, cum iam super hos infelices materia aedificii exusta deruerent,
excitantur, emissas voces, sed non fuit qui exaudiret, donec, totam domum adustam,
ipsus pariter ignis absorberit. Ursus vero metuens basilicam sancti Iuliani
expetiit; datisque rege muneribus, res suas in soliditate recipit.
|