Et
adhuc obstupiscimus et admiramur, cur tantae super eos plagae inruerint. Sed
recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum de fanis
ad ecclesias sunt conversi; isti cotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi
sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt et audierunt; isti non solum non
audiunt, sed etiam persecuntur. Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti
eas diruunt ac subvertunt. Quid de Latta monasterio referam, in quo beati
Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret et
fluvium, qui propinquus est, transire disponeret, ut monastirium spoliaret,
clamaverunt monachi dicentes: 'Nolite, o barbari, nolite huc transire; beati
enim Martini istud est monasterium' . Haec audientes multi, conpuncti a Dei
timore, regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum neque
beatum confessorem honorabant, ascendentes navem, illuc transgrediuntur et,
inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt resque diripiunt; de
quibus facientes sarcinas, navi inponunt. Ingressique fluvium, protinus
vibrante carina, huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilia
lancearum in fundum alvei defixa, remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit,
et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur,
transverberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur. Unus tantum ex ipsis,
qui eos increpabat ne ista committerent, remansit inlaesus. Quodsi hoc quis
fortuitu evenisse iudicat, cernat, unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus
interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes,
res domi restituunt.
|