Dum haec ageretur, Sigyberthus rex gentes illas quae ultra Renum habentur
commovit, et bellum civili ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire
distinat. Quod audiens Chilpericus ad fratrem suum Gunthchramnum legatus
mittit. Qui coniuncti pariter foedus iniunt, ut nullus fratrem suum perire
sinerit. Sed cum Sigyberthus gentes illas adducens venisset et Chilpericus de
alia parte cum suo exercitu resederet, nec haberet rex Sigyberthus super
fratrem iturus, ubi Sequanam fluvium transmearet, fratre suo Gunthchramno
mandatum mittit, dicens: 'Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium
transire, cum omni exercitu meo super te pergam' . Quod ille timens, foedus cum
eodem iniit eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod
scilicit Gunthchramnus, relicto eo, ad Sigyberthum transisset, castra movet et
usque Avalocium Carnotensim vicum abiit Quem Sigyberthus insecutus, campum sibi
praeparare petiit. Illi vero timens, ne, conliso utroque exercitu, etiam regnum
eorum conruerit, pacem petiit civitatesque eius, quas Theodoberthus male
pervaserat, reddidit, depraecans, ut nullo caso culparentur earum habitatores,
quos ille iniuste igne ferroque obpremens adquisierat. Vicos quoque qui circa
Parisius erant maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab
hoste direpti sunt, ut etiam et captivi ducerentur. Obtestabat enim rex, ne haec
fierent; sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant,
superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire possit ad
patriam. Tunc ex gentibus illis contra eum quidam murmoraverunt, cur se a
certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepedus, ascenso equo, ad eos
dirigit eosque verbis lenibus demulsit, multos ex eis postea a lapidibus obrui
praecipiens. Sed nec hoc sine beati Martini fuisse vertutem ambigitur, ut hi
sine bello pacificarentur; nam in ipsa die, qua hi pacem fecerunt, tres
paralitici ad beati basilicam sunt directi. Quod
in sequentibus libris, Domino iubente, desseruemus.
|